Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 33:23-31 Vulgata Latina (VULG)

23.  In omnibus operibus tuis præcellens esto.

24.  Ne dederis maculam in gloria tua.In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui,distribue hæreditatem tuam.

25.  Cibaria, et virga, et onus asino :panis, et disciplina, et opus servo.

26.  Operatur in disciplina, et quærit requiescere :laxa manus illi, et quærit libertatem.

27.  Jugum et lorum curvant collum durum,et servum inclinant operationes assiduæ.

28.  Servo malevolo tortura et compedes :mitte illum in operationem, ne vacet :

29.  multam enim malitiam docuit otiositas.

30.  In opera constitue eum :sic enim condecet illum.Quod si non obaudierit, curva illum compedibus,et non amplifices super omnem carnem :verum sine judicio nihil facias grave.

31.  Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua :quasi fratrem sic eum tracta,quoniam in sanguine animæ comparasti illum.

Read complete chapter Ecclesiasticus 33