Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 3:5-24 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et sicut qui thesaurizat,ita et qui honorificat matrem suam.

6.  Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,et in die orationis suæ exaudietur.

7.  Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,et qui obedit patri refrigerabit matrem.

8.  Qui timet Dominum honorat parentes,et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.

9.  In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,

10.  ut superveniat tibi benedictio ab eo,et benedictio illius in novissimo maneat.

11.  Benedictio patris firmat domos filiorum :maledictio autem matris eradicat fundamenta.

12.  Ne glorieris in contumelia patris tui :non enim est tibi gloria ejus confusio.

13.  Gloria enim hominis ex honore patris sui,et dedecus filii pater sine honore.

14.  Fili, suscipe senectam patris tui,et non contristes eum in vita illius :

15.  et si defecerit sensu, veniam da,et ne spernas eum in virtute tua :eleemosyna enim patris non erit in oblivione.

16.  Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :

17.  et in justitia ædificabitur tibi,et in die tribulationis commemorabitur tui,et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.

18.  Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem,et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !

19.  Fili, in mansuetudine opera tua perfice,et super hominum gloriam diligeris.

20.  Quanto magnus es, humilia te in omnibus,et coram Deo invenies gratiam :

21.  quoniam magna potentia Dei solius,et ab humilibus honoratur.

22.  Altiora te ne quæsieris,et fortiora te ne scrutatus fueris :sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.

23.  Non est enim tibi necessariumea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.

24.  In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.

Read complete chapter Ecclesiasticus 3