Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 3:4-14 Vulgata Latina (VULG)

4.  Qui diligit Deum exorabit pro peccatis,et continebit se ab illis,et in oratione dierum exaudietur.

5.  Et sicut qui thesaurizat,ita et qui honorificat matrem suam.

6.  Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis,et in die orationis suæ exaudietur.

7.  Qui honorat patrem suum vita vivet longiore,et qui obedit patri refrigerabit matrem.

8.  Qui timet Dominum honorat parentes,et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.

9.  In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,

10.  ut superveniat tibi benedictio ab eo,et benedictio illius in novissimo maneat.

11.  Benedictio patris firmat domos filiorum :maledictio autem matris eradicat fundamenta.

12.  Ne glorieris in contumelia patris tui :non enim est tibi gloria ejus confusio.

13.  Gloria enim hominis ex honore patris sui,et dedecus filii pater sine honore.

14.  Fili, suscipe senectam patris tui,et non contristes eum in vita illius :

Read complete chapter Ecclesiasticus 3