Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 3:20-34 Vulgata Latina (VULG)

20.  Quanto magnus es, humilia te in omnibus,et coram Deo invenies gratiam :

21.  quoniam magna potentia Dei solius,et ab humilibus honoratur.

22.  Altiora te ne quæsieris,et fortiora te ne scrutatus fueris :sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper,et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.

23.  Non est enim tibi necessariumea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.

24.  In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter,et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.

25.  Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :

26.  multos quoque supplantavit suspicio illorum,et in vanitate detinuit sensus illorum.

27.  Cor durum habebit male in novissimo,et qui amat periculum in illo peribit.

28.  Cor ingrediens duas vias non habebit successus,et pravus corde in illis scandalizabitur.

29.  Cor nequam gravabitur in doloribus,et peccator adjiciet ad peccandum.

30.  Synagogæ superborum non erit sanitas,frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.

31.  Cor sapientis intelligitur in sapientia,et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.

32.  Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis,et in operibus justitiæ successus habebit.

33.  Ignem ardentem exstinguit aqua,et eleemosyna resistit peccatis :

34.  et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam :meminit ejus in posterum,et in tempore casus sui inveniet firmamentum.

Read complete chapter Ecclesiasticus 3