Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 29:3-12 Vulgata Latina (VULG)

3.  Confirma verbum, et fideliter age cum illo :et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.

4.  Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus,et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.

5.  Donec accipiant, osculantur manus dantis,et in promissionibus humiliant vocem suam :

6.  et in tempore redditionis postulabit tempus,et loquetur verba tædii et murmurationum,et tempus causabitur.

7.  Si autem potuerit reddere, adversabitur :solidi vix reddet dimidium,et computabit illud quasi inventionem :

8.  sin autem, fraudabit illum pecunia sua,et possidebit illum inimicum gratis :

9.  et convitia et maledicta reddet illi,et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.

10.  Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt,sed fraudari gratis timuerunt.

11.  Verumtamen super humilem animo fortior esto,et pro eleemosyna non trahas illum.

12.  Propter mandatum assume pauperem,et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.

Read complete chapter Ecclesiasticus 29