Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 29:2-19 Vulgata Latina (VULG)

2.  Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius :et iterum redde proximo in tempore suo.

3.  Confirma verbum, et fideliter age cum illo :et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.

4.  Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus,et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.

5.  Donec accipiant, osculantur manus dantis,et in promissionibus humiliant vocem suam :

6.  et in tempore redditionis postulabit tempus,et loquetur verba tædii et murmurationum,et tempus causabitur.

7.  Si autem potuerit reddere, adversabitur :solidi vix reddet dimidium,et computabit illud quasi inventionem :

8.  sin autem, fraudabit illum pecunia sua,et possidebit illum inimicum gratis :

9.  et convitia et maledicta reddet illi,et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.

10.  Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt,sed fraudari gratis timuerunt.

11.  Verumtamen super humilem animo fortior esto,et pro eleemosyna non trahas illum.

12.  Propter mandatum assume pauperem,et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.

13.  Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum,et non abscondas illam sub lapide in perditionem.

14.  Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi,et proderit tibi magis quam aurum.

15.  Conclude eleemosynam in corde pauperis,et hæc pro te exorabit ab omni malo.

16.  Super scutum potentis

17.  et super lanceam

18.  adversus inimicum tuum pugnabit.

19.  Vir bonus fidem facit pro proximo suo :et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.

Read complete chapter Ecclesiasticus 29