Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 27:6-22 Vulgata Latina (VULG)

6.  Vasa figuli probat fornax,et homines justos tentatio tribulationis.

7.  Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius,sic verbum ex cogitatu cordis hominis.

8.  Ante sermonem non laudes virum :hæc enim tentatio est hominum.

9.  Si sequaris justitiam, apprehendes illam,et indues quasi poderem honoris :et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,et in die agnitionis invenies firmamentum.

10.  Volatilia ad sibi similia conveniunt :et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.

11.  Leo venationi insidiatur semper :sic peccata operantibus iniquitates.

12.  Homo sanctus in sapientia manet sicut sol :nam stultus sicut luna mutatur.

13.  In medio insensatorum serva verbum tempori :in medio autem cogitantium assiduus esto.

14.  Narratio peccantium odiosa,et risus illorum in deliciis peccati.

15.  Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet,et irreverentia ipsius obturatio aurium.

16.  Effusio sanguinis in rixa superborum,et maledictio illorum auditus gravis.

17.  Qui denudat arcana amici fidem perdit,et non inveniet amicum ad animum suum.

18.  Dilige proximum,et conjungere fide cum illo.

19.  Quod si denudaveris absconsa illius,non persequeris post eum.

20.  Sicut enim homo qui perdit amicum suum,sic et qui perdit amicitiam proximi sui.

21.  Et sicut qui dimittit avem de manu sua,sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.

22.  Non illum sequaris, quoniam longe abest :effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :

Read complete chapter Ecclesiasticus 27