Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 27:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  Si non in timore Domini tenueris te instanter,cito subvertetur domus tua.

5.  Sicut in percussura cribri remanebit pulvis,sic aporia hominis in cogitatu illius.

6.  Vasa figuli probat fornax,et homines justos tentatio tribulationis.

7.  Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius,sic verbum ex cogitatu cordis hominis.

8.  Ante sermonem non laudes virum :hæc enim tentatio est hominum.

9.  Si sequaris justitiam, apprehendes illam,et indues quasi poderem honoris :et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum,et in die agnitionis invenies firmamentum.

10.  Volatilia ad sibi similia conveniunt :et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.

11.  Leo venationi insidiatur semper :sic peccata operantibus iniquitates.

12.  Homo sanctus in sapientia manet sicut sol :nam stultus sicut luna mutatur.

13.  In medio insensatorum serva verbum tempori :in medio autem cogitantium assiduus esto.

Read complete chapter Ecclesiasticus 27