Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 27:22-33 Vulgata Latina (VULG)

22.  Non illum sequaris, quoniam longe abest :effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :

23.  ultra eum non poteris colligare.Et maledicti est concordatio :

24.  denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.

25.  Annuens oculo fabricat iniqua,et nemo eum abjiciet.

26.  In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum,et super sermones tuos admirabitur :novissime autem pervertet os suum,et in verbis tuis dabit scandalum.

27.  Multa odivi, et non coæquavi ei,et Dominus odiet illum.

28.  Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet :et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.

29.  Et qui foveam fodit incidet in eam :et qui statuit lapidem proximo offendet in eo :et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.

30.  Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur,et non agnoscet unde adveniat illi.

31.  Illusio et improperium superborum,et vindicta sicut leo insidiabitur illi.

32.  Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum,dolor autem consumet illos antequam moriantur.

33.  Ira et furor utraque execrabilia sunt,et vir peccator continens erit illorum.

Read complete chapter Ecclesiasticus 27