Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 27:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  Homo sanctus in sapientia manet sicut sol :nam stultus sicut luna mutatur.

13.  In medio insensatorum serva verbum tempori :in medio autem cogitantium assiduus esto.

14.  Narratio peccantium odiosa,et risus illorum in deliciis peccati.

15.  Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet,et irreverentia ipsius obturatio aurium.

16.  Effusio sanguinis in rixa superborum,et maledictio illorum auditus gravis.

17.  Qui denudat arcana amici fidem perdit,et non inveniet amicum ad animum suum.

18.  Dilige proximum,et conjungere fide cum illo.

19.  Quod si denudaveris absconsa illius,non persequeris post eum.

20.  Sicut enim homo qui perdit amicum suum,sic et qui perdit amicitiam proximi sui.

21.  Et sicut qui dimittit avem de manu sua,sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.

22.  Non illum sequaris, quoniam longe abest :effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus :

23.  ultra eum non poteris colligare.Et maledicti est concordatio :

24.  denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.

Read complete chapter Ecclesiasticus 27