Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 26:8-22 Vulgata Latina (VULG)

8.  dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.

9.  In muliere zelotypa flagellum linguæ,omnibus communicans.

10.  Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.

11.  Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :et turpitudo illius non tegetur.

12.  Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,et in palpebris illius agnoscetur.

13.  In filia non avertente se, firma custodiam,ne inventa occasione utatur se.

14.  Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,et ne mireris si te neglexerit.

15.  Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,et ab omni aqua proxima bibet,et contra omnem palum sedebit,et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.

16.  Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,et ossa illius impinguabit.

17.  Disciplina illius datum Dei est.

18.  Mulier sensata et tacita,non est immutatio eruditæ animæ.

19.  Gratia super gratiammulier sancta et pudorata.

20.  Omnis autem ponderatio non est dignacontinentis animæ.

21.  Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei,sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.

22.  Lucerna splendens super candelabrum sanctum,et species faciei super ætatem stabilem.

Read complete chapter Ecclesiasticus 26