Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 26:2-16 Vulgata Latina (VULG)

2.  Mulier fortis oblectat virum suum,et annos vitæ illius in pace implebit.

3.  Pars bona mulier bona,in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :

4.  divitis autem et pauperis cor bonum,in omni tempore vultus illorum hilaris.

5.  A tribus timuit cor meum,et in quarto facies mea metuit :

6.  delaturam civitatis, et collectionem populi :

7.  calumniam mendacem super mortem omnia gravia :

8.  dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.

9.  In muliere zelotypa flagellum linguæ,omnibus communicans.

10.  Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.

11.  Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :et turpitudo illius non tegetur.

12.  Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,et in palpebris illius agnoscetur.

13.  In filia non avertente se, firma custodiam,ne inventa occasione utatur se.

14.  Ab omni irreverentia oculorum ejus cave,et ne mireris si te neglexerit.

15.  Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet,et ab omni aqua proxima bibet,et contra omnem palum sedebit,et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.

16.  Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum,et ossa illius impinguabit.

Read complete chapter Ecclesiasticus 26