2. Mulier fortis oblectat virum suum,et annos vitæ illius in pace implebit.
3. Pars bona mulier bona,in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
4. divitis autem et pauperis cor bonum,in omni tempore vultus illorum hilaris.
5. A tribus timuit cor meum,et in quarto facies mea metuit :
6. delaturam civitatis, et collectionem populi :
7. calumniam mendacem super mortem omnia gravia :
8. dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
9. In muliere zelotypa flagellum linguæ,omnibus communicans.
10. Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam :qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
11. Mulier ebriosa ira magna, et contumelia :et turpitudo illius non tegetur.
12. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum,et in palpebris illius agnoscetur.