Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 26:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Mulieris bonæ beatus vir :numerus enim annorum illius duplex.

2.  Mulier fortis oblectat virum suum,et annos vitæ illius in pace implebit.

3.  Pars bona mulier bona,in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :

4.  divitis autem et pauperis cor bonum,in omni tempore vultus illorum hilaris.

5.  A tribus timuit cor meum,et in quarto facies mea metuit :

6.  delaturam civitatis, et collectionem populi :

7.  calumniam mendacem super mortem omnia gravia :

Read complete chapter Ecclesiasticus 26