Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 25:14-27 Vulgata Latina (VULG)

14.  Timor Dei super omnia se superposuit.

15.  Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei :qui tenet illum, cui assimilabitur ?

16.  Timor Dei initium dilectionis ejus :fidei autem initium agglutinandum est ei.

17.  Omnis plaga tristitia cordis est,et omnis malitia nequitia mulieris.

18.  Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :

19.  et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :

20.  et omnem obductum, et non obductum odientium :

21.  et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.

22.  Non est caput nequius super caput colubri,

23.  et non est ira super iram mulieris.Commorari leoni et draconi placebit,quam habitare cum muliere nequam.

24.  Nequitia mulieris immutat faciem ejus :et obcæcat vultum suum tamquam ursus,et quasi saccum ostendit.In medio proximorum ejus

25.  ingemuit vir ejus,et audiens suspiravit modicum.

26.  Brevis omnis malitia super malitiam mulieris :sors peccatorum cadat super illam.

27.  Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani,sic mulier linguata homini quieto.

Read complete chapter Ecclesiasticus 25