Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 24:29-39 Vulgata Latina (VULG)

29.  Qui edunt me, adhuc esurient,et qui bibunt me, adhuc sitient.

30.  Qui audit me non confundetur,et qui operantur in me non peccabunt :

31.  qui elucidant me, vitam æternam habebunt.

32.  Hæc omnia liber vitæ,et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.

33.  Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum,et hæreditatem domui Jacob,et Israël promissiones.

34.  Posuit David, puero suo,excitare regem ex ipso fortissimum,et in throno honoris sedentem in sempiternum.

35.  Qui implet quasi Phison sapientiam,et sicut Tigris in diebus novorum :

36.  qui adimplet quasi Euphrates sensum,qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis :

37.  qui mittit disciplinam sicut lucem,et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.

38.  Qui perficit primus scire ipsam,et infirmior non investigabit eam.

39.  A mari enim abundavit cogitatio ejus,et consilium illius ab abysso magna.

Read complete chapter Ecclesiasticus 24