Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 24:24-44 Vulgata Latina (VULG)

24.  Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris,et agnitionis, et sanctæ spei.

25.  In me gratia omnis viæ et veritatis :in me omnis spes vitæ et virtutis.

26.  Transite ad me, omnes qui concupiscitis me,et a generationibus meis implemini :

27.  spiritus enim meus super mel dulcis,et hæreditas mea super mel et favum.

28.  Memoria mea in generatione sæculorum.

29.  Qui edunt me, adhuc esurient,et qui bibunt me, adhuc sitient.

30.  Qui audit me non confundetur,et qui operantur in me non peccabunt :

31.  qui elucidant me, vitam æternam habebunt.

32.  Hæc omnia liber vitæ,et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.

33.  Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum,et hæreditatem domui Jacob,et Israël promissiones.

34.  Posuit David, puero suo,excitare regem ex ipso fortissimum,et in throno honoris sedentem in sempiternum.

35.  Qui implet quasi Phison sapientiam,et sicut Tigris in diebus novorum :

36.  qui adimplet quasi Euphrates sensum,qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis :

37.  qui mittit disciplinam sicut lucem,et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.

38.  Qui perficit primus scire ipsam,et infirmior non investigabit eam.

39.  A mari enim abundavit cogitatio ejus,et consilium illius ab abysso magna.

40.  Ego sapientiam effudi flumina :

41.  ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio :ego quasi fluvii dioryx,et sicut aquæductus exivi de paradiso.

42.  Dixi : Rigabo hortum meum plantationum,et inebriabo prati mei fructum.

43.  Et ecce factus est mihi trames abundans,et fluvius meus appropinquavit ad mare :

44.  quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus,et enarrabo illam usque ad longinquum.

Read complete chapter Ecclesiasticus 24