Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 23:6-17 Vulgata Latina (VULG)

6.  Aufer a me ventris concupiscentias,et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me,et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.

7.  Doctrinam oris audite, filii :et qui custodierit illam non periet labiis,nec scandalizabitur in operibus nequissimis.

8.  In vanitate sua apprehenditur peccator :et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.

9.  Jurationi non assuescat os tuum :multi enim casus in illa.

10.  Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,et nominibus sanctorum non admiscearis,quoniam non erit immunis ab eis.

11.  Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.

12.  Vir multum jurans implebitur iniquitate,et non discedet a domo illius plaga.

13.  Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :

14.  et si in vacuum juraverit, non justificabitur :replebitur enim retributione domus illius.

15.  Est et alia loquela contraria morti :non inveniatur in hæreditate Jacob.

16.  Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,et in delictis non volutabuntur.

17.  Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :est enim in illa verbum peccati.

Read complete chapter Ecclesiasticus 23