Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 23:5-20 Vulgata Latina (VULG)

5.  Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi,et omne desiderium averte a me.

6.  Aufer a me ventris concupiscentias,et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me,et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.

7.  Doctrinam oris audite, filii :et qui custodierit illam non periet labiis,nec scandalizabitur in operibus nequissimis.

8.  In vanitate sua apprehenditur peccator :et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.

9.  Jurationi non assuescat os tuum :multi enim casus in illa.

10.  Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,et nominibus sanctorum non admiscearis,quoniam non erit immunis ab eis.

11.  Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.

12.  Vir multum jurans implebitur iniquitate,et non discedet a domo illius plaga.

13.  Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :

14.  et si in vacuum juraverit, non justificabitur :replebitur enim retributione domus illius.

15.  Est et alia loquela contraria morti :non inveniatur in hæreditate Jacob.

16.  Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,et in delictis non volutabuntur.

17.  Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :est enim in illa verbum peccati.

18.  Memento patris et matris tuæ :in medio enim magnatorum consistis :

19.  ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum,et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris,et maluisses non nasci,et diem nativitatis tuæ maledicas.

20.  Homo assuetus in verbis improperiiin omnibus diebus suis non erudietur.

Read complete chapter Ecclesiasticus 23