5. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi,et omne desiderium averte a me.
6. Aufer a me ventris concupiscentias,et concubitus concupiscentiæ ne apprehendant me,et animæ irreverenti et infrunitæ ne tradas me.
7. Doctrinam oris audite, filii :et qui custodierit illam non periet labiis,nec scandalizabitur in operibus nequissimis.
8. In vanitate sua apprehenditur peccator :et superbus et maledicus scandalizabitur in illis.
9. Jurationi non assuescat os tuum :multi enim casus in illa.
10. Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,et nominibus sanctorum non admiscearis,quoniam non erit immunis ab eis.
11. Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.