Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 23:26-38 Vulgata Latina (VULG)

26.  Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me,et nemo circumspicit me : quem vereor ?delictorum meorum non memorabitur Altissimus.

27.  Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius,quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor,et oculi hominum timentes illum :

28.  et non cognovit quoniam oculi Dominimulto plus lucidiores sunt super solem,circumspicientes omnes vias hominum,et profundum abyssi, et hominum corda,intuentes in absconditas partes.

29.  Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita :sic et post perfectum respicit omnia.

30.  Hic in plateis civitatis vindicabitur,et quasi pullus equinus fugabitur,et ubi non speravit apprehendetur.

31.  Et erit dedecus omnibus,eo quod non intellexerit timorem Domini.

32.  Sic et mulier omnis relinquens virum suum,et statuens hæreditatem ex alieno matrimonio :

33.  primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit :secundo in virum suum deliquit :tertio in adulterio fornicata est,et ex alio viro filios statuit sibi.

34.  Hæc in ecclesiam adducetur,et in filios ejus respicietur :

35.  non tradent filii ejus radices,et rami ejus non dabunt fructum :

36.  derelinquet in maledictum memoriam ejus,et dedecus illius non delebitur.

37.  Et agnoscent qui derelicti sunt,quoniam nihil melius est quam timor Dei,et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini.

38.  Gloria magna est sequi Dominum :longitudo enim dierum assumetur ab eo.

Read complete chapter Ecclesiasticus 23