Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 23:22-30 Vulgata Latina (VULG)

22.  Anima calida quasi ignis ardens,non extinguetur donec aliquid glutiat :

23.  et homo nequam in ore carnis suænon desinet donec incendat ignem.

24.  Homini fornicario omnis panis dulcis :non fatigabitur transgrediens usque ad finem.

25.  Omnis homo qui transgreditur lectum suum,contemnens in animam suam, et dicens : Quis me videt ?

26.  Tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me,et nemo circumspicit me : quem vereor ?delictorum meorum non memorabitur Altissimus.

27.  Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius,quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor,et oculi hominum timentes illum :

28.  et non cognovit quoniam oculi Dominimulto plus lucidiores sunt super solem,circumspicientes omnes vias hominum,et profundum abyssi, et hominum corda,intuentes in absconditas partes.

29.  Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita :sic et post perfectum respicit omnia.

30.  Hic in plateis civitatis vindicabitur,et quasi pullus equinus fugabitur,et ubi non speravit apprehendetur.

Read complete chapter Ecclesiasticus 23