Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 22:4-17 Vulgata Latina (VULG)

4.  Filia prudens hæreditas viro suo :nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris.

5.  Patrem et virum confundit audax,et ab impiis non minorabitur :ab utrisque autem inhonorabitur.

6.  Musica in luctu importuna narratio :flagella et doctrina in omni tempore sapientia.

7.  Qui docet fatuum,quasi qui conglutinat testam.

8.  Qui narrat verbum non audienti,quasi qui excitat dormientem de gravi somno.

9.  Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam :et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?

10.  Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus :et supra fatuum plora, defecit enim sensus.

11.  Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :

12.  nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.

13.  Luctus mortui septem dies :fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.

14.  Cum stulto ne multum loquaris,et cum insensato ne abieris.

15.  Serva te ab illo, ut non molestiam habeas,et non coinquinaberis peccato illius.

16.  Deflecte ab illo, et invenies requiem,et non acediaberis in stultitia illius.

17.  Super plumbum quid gravabitur ?et quod illi aliud nomen quam fatuus ?

Read complete chapter Ecclesiasticus 22