Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 22:11-29 Vulgata Latina (VULG)

11.  Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :

12.  nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.

13.  Luctus mortui septem dies :fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.

14.  Cum stulto ne multum loquaris,et cum insensato ne abieris.

15.  Serva te ab illo, ut non molestiam habeas,et non coinquinaberis peccato illius.

16.  Deflecte ab illo, et invenies requiem,et non acediaberis in stultitia illius.

17.  Super plumbum quid gravabitur ?et quod illi aliud nomen quam fatuus ?

18.  Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferrequam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.

19.  Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur,sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.

20.  Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.

21.  Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita,contra faciem venti non permanebunt :

22.  sic et cor timidum in cogitatione stulticontra impetum timoris non resistet.

23.  Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet,sic et qui in præceptis Dei permanet semper.

24.  Pungens oculum deducit lacrimas,et qui pungit cor profert sensum.

25.  Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa :sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.

26.  Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes :est enim regressus.Ad amicum

27.  si aperueris os triste, non timeas :est enim concordatio :excepto convitio, et improperio, et superbia,et mysterii revelatione, et plaga dolosa :in his omnibus effugiet amicus.

28.  Fidem posside cum amico in paupertate illius,ut et in bonis illius læteris.

29.  In tempore tribulationis illius permane illi fidelis,ut et in hæreditate illius cohæres sis.

Read complete chapter Ecclesiasticus 22