Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 22:10-19 Vulgata Latina (VULG)

10.  Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus :et supra fatuum plora, defecit enim sensus.

11.  Modicum plora super mortuum, quoniam requievit :

12.  nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.

13.  Luctus mortui septem dies :fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum.

14.  Cum stulto ne multum loquaris,et cum insensato ne abieris.

15.  Serva te ab illo, ut non molestiam habeas,et non coinquinaberis peccato illius.

16.  Deflecte ab illo, et invenies requiem,et non acediaberis in stultitia illius.

17.  Super plumbum quid gravabitur ?et quod illi aliud nomen quam fatuus ?

18.  Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferrequam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.

19.  Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur,sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.

Read complete chapter Ecclesiasticus 22