Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 2:10-19 Vulgata Latina (VULG)

10.  Qui timetis Dominum, diligite illum,et illuminabuntur corda vestra.

11.  Respicite, filii, nationes hominum :et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.

12.  Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?aut quis invocavit eum, et despexit illum ?

13.  Quoniam pius et misericors est Deus,et remittet in die tribulationis peccata,et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

14.  Væ duplici corde, et labiis scelestis,et manibus malefacientibus,et peccatori terram ingredienti duabus viis !

15.  Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo,et ideo non protegentur ab eo !

16.  Væ his qui perdiderunt sustinentiam,et qui dereliquerunt vias rectas,et diverterunt in vias pravas !

17.  Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?

18.  Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius :et qui diligunt illum conservabunt viam illius.

19.  Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei,et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.

Read complete chapter Ecclesiasticus 2