Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 2:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fili, accedens ad servitutem Deista in justitia et timore,et præpara animam tuam ad tentationem.

2.  Deprime cor tuum, et sustine :inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus :et ne festines in tempore obductionis.

3.  Sustine sustentationes Dei :conjungere Deo, et sustine,ut crescat in novissimo vita tua.

4.  Omne quod tibi applicitum fuerit accipe :et in dolore sustine,et in humilitate tua patientiam habe :

5.  quoniam in igne probatur aurum et argentum,homines vero receptibiles in camino humiliationis.

6.  Crede Deo, et recuperabit te :et dirige viam tuam, et spera in illum :serva timorem illius, et in illo veterasce.

7.  Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus :et non deflectatis ab illo, ne cadatis.

8.  Qui timetis Dominum, credite illi,et non evacuabitur merces vestra.

9.  Qui timetis Dominum, sperate in illum,et in oblectationem veniet vobis misericordia.

10.  Qui timetis Dominum, diligite illum,et illuminabuntur corda vestra.

11.  Respicite, filii, nationes hominum :et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.

12.  Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?aut quis invocavit eum, et despexit illum ?

13.  Quoniam pius et misericors est Deus,et remittet in die tribulationis peccata,et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

Read complete chapter Ecclesiasticus 2