Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 19:14-26 Vulgata Latina (VULG)

14.  Corripe proximum, ne forte non dixerit :et si dixerit, ne forte iteret.

15.  Corripe amicum, sæpe enim fit commissio :

16.  et non omni verbo credas.Est qui labitur lingua, sed non ex animo :

17.  quis est enim qui non deliquerit in lingua sua ?Corripe proximum antequam commineris,

18.  et da locum timori Altissimi :quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum,et in omni sapientia dispositio legis.

19.  Et non est sapientia nequitiæ disciplina,et non est cogitatus peccatorum prudentia.

20.  Est nequitia, et in ipsa execratio,et est insipiens qui minuitur sapientia.

21.  Melior est homo qui minuitur sapientia,et deficiens sensu, in timore,quam qui abundat sensu,et transgreditur legem Altissimi.

22.  Est solertia certa, et ipsa iniqua :

23.  et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem.Est qui nequiter humiliat se,et interiora ejus plena sunt dolo :

24.  et est qui se nimium submittit a multa humilitate :et est qui inclinat faciem suam,et fingit se non videre quod ignoratum est :

25.  et si ab imbecillitate virium vetetur peccare,si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.

26.  Ex visu cognoscitur vir,et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.

Read complete chapter Ecclesiasticus 19