Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 18:3-19 Vulgata Latina (VULG)

3.  quis enim investigabit magnalia ejus ?

4.  virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?

5.  Non est minuere neque adjicere,nec est invenire magnalia Dei.

6.  Cum consummaverit homo, tunc incipiet :et cum quieverit, aporiabitur.

7.  Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?et quid bonum aut quid nequam illius ?

8.  Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,quasi gutta aquæ maris deputati sunt :et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.

9.  Propter hoc patiens est Deus in illis,et effundit super eos misericordiam suam.

10.  Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est :et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.

11.  Ideo adimplevit propitiationem suam in illis,et ostendit eis viam æquitatis.

12.  Miseratio hominis circa proximum suum :misericordia autem Dei super omnem carnem.

13.  Qui misericordiam habet, docet et eruditquasi pastor gregem suum.

14.  Miseretur excipientis doctrinam miserationis,et qui festinat in judiciis ejus.

15.  Fili, in bonis non des querelam,et in omni dato non des tristitiam verbi mali.

16.  Nonne ardorem refrigerabit ros ?sic et verbum melius quam datum.

17.  Nonne ecce verbum super datum bonum ?sed utraque cum homine justificato.

18.  Stultus acriter improperabit :et datus indisciplinati tabescere facit oculos.

19.  Ante judicium para justitiam tibi,et antequam loquaris, disce.

Read complete chapter Ecclesiasticus 18