Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 18:25-33 Vulgata Latina (VULG)

25.  Memento paupertatis in tempore abundantiæ,et necessitatum paupertatis in die divitiarum.

26.  A mane usque ad vesperam immutabitur tempus,et hæc omnia citata in oculis Dei.

27.  Homo sapiens in omnibus metuet,et in diebus delictorum attendet ab inertia.

28.  Omnis astutus agnoscit sapientiam,et invenienti eam dabit confessionem.

29.  Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt,et intellexerunt veritatem et justitiam,et impluerunt proverbia et judicia.

30.  Post concupiscentias tuas non eas,et a voluntate tua avertere.

31.  Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus,faciat te in gaudium inimicis tuis.

32.  Ne oblecteris in turbis nec in modicis :assidua enim est commissio illorum.

33.  Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore,et est tibi nihil in sacculo :eris enim invidus vitæ tuæ.

Read complete chapter Ecclesiasticus 18