Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 16:10-23 Vulgata Latina (VULG)

10.  Non misertus est illis, gentem totam perdens,et extollentem se in peccatis suis.

11.  Et sicut sexcenta millia peditum,qui congregati sunt in duritia cordis sui :et si unus fuisset cervicatus,mirum si fuisset immunis.

12.  Misericordia enim et ira est cum illo :potens exoratio, et effundens iram.

13.  Secundum misericordiam suam,sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.

14.  Non effugiet in rapina peccator,et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.

15.  Omnis misericordia faciet locum unicuique,secundum meritum operum suorum,et secundum intellectum peregrinationis ipsius.

16.  Non dicas : A Deo abscondar :et ex summo, quis mei memorabitur ?

17.  in populo magno non agnoscar :quæ est enim anima mea in tam immensa creatura ?

18.  Ecce cælum et cæli cælorum,abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt,in conspectu illius commovebuntur.

19.  Montes simul, et colles, et fundamenta terræ,cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.

20.  Et in omnibus his insensatum est cor,et omne cor intelligitur ab illo.

21.  Et vias illius quis intelligit,et procellam quam nec oculus videbit hominis ?

22.  Nam plurima illius opera sunt in absconsis :sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit ?longe enim est testamentum a quibusdam,et interrogatio omnium in consummatione est.

23.  Qui minoratur corde cogitat inania,et vir imprudens et errans cogitat stulta.

Read complete chapter Ecclesiasticus 16