Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 14:2-15 Vulgata Latina (VULG)

2.  Felix qui non habuit animi sui tristitiam,et non excidit a spe sua.

3.  Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia :et homini livido ad quid aurum ?

4.  Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat,et in bonis illius alius luxuriabitur.

5.  Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ?et non jucundabitur in bonis suis.

6.  Qui sibi invidet, nihil est illo nequius :et hæc redditio est malitiæ illius.

7.  Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit :et in novissimo manifestat malitiam suam.

8.  Nequam est oculus lividi :et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.

9.  Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis :non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.

10.  Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane,sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.

11.  Fili, si habes, benefac tecum,et Deo dignas oblationes offer.

12.  Memor esto quoniam mors non tardat,et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi :testamentum enim hujus mundi morte morietur.

13.  Ante mortem benefac amico tuo,et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.

14.  Non defrauderis a die bono,et particula boni doni non te prætereat.

15.  Nonne aliis relinques dolores et labores tuosin divisione sortis ?

Read complete chapter Ecclesiasticus 14