Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 13:13-30 Vulgata Latina (VULG)

13.  Ne improbus sis, ne impingaris :et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.

14.  Ne retineas ex æquo loqui cum illo,nec credas multis verbis illius :ex multa enim loquela tentabit te,et subridens interrogabit te de absconditis tuis.

15.  Immitis animus illius conservabit verba tua :et non parcet de malitia, et de vinculis.

16.  Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,quoniam cum subversione tua ambulas :

17.  audiens vero illa,quasi in somnis vide, et vigilabis.

18.  Omni vita tua dilige Deum,et invoca illum in salute tua.

19.  Omne animal diligit simile sibi,sic et omnis homo proximum sibi.

20.  Omnis caro ad similem sibi conjungetur,et omnis homo simili sui sociabitur.

21.  Si communicabit lupus agno aliquando,sic peccator justo.

22.  Quæ communicatio sancto homini ad canem ?aut quæ pars diviti ad pauperem ?

23.  Venatio leonis onager in eremo :sic et pascua divitum sunt pauperes.

24.  Et sicut abominatio est superbo humilitas,sic et execratio divitis pauper.

25.  Dives commotus confirmatur ab amicis suis :humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.

26.  Diviti decepto multi recuperatores :locutus est superbia, et justificaverunt illum.

27.  Humilis deceptus est, insuper et arguitur :locutus est sensate, et non est datus ei locus.

28.  Dives locutus est, et omnes tacuerunt,et verbum illius usque ad nubes perducent.

29.  Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ?et si offenderit, subvertent illum.

30.  Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia :et nequissima paupertas in ore impii.

Read complete chapter Ecclesiasticus 13