Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 11:6-18 Vulgata Latina (VULG)

6.  Multi potentes oppressi sunt valide,et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.

7.  Priusquam interroges, ne vituperes quemquam :et cum interrogaveris, corripe juste.

8.  Priusquam audias, ne respondeas verbum :et in medio sermonum ne adjicias loqui.

9.  De ea re quæ te non molestat, ne certeris :et in judicio peccantium ne consistas.

10.  Fili, ne in multis sint actus tui :et si dives fueris, non eris immunis a delicto.Si enim secutus fueris, non apprehendes :et non effugies, si præcucurreris.

11.  Est homo laborans et festinans, et dolens :impius, et tanto magis non abundabit.

12.  Est homo marcidus egens recuperatione,plus deficiens virtute, et abundans paupertate :

13.  et oculus Dei respexit illum in bono,et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus :et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.

14.  Bona et mala, vita et mors,paupertas et honestas, a Deo sunt :

15.  sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.

16.  Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.

17.  Datio Dei permanet justis,et profectus illius successus habebit in æternum.

18.  Est qui locupletatur parce agendo,et hæc est pars mercedis illius.

Read complete chapter Ecclesiasticus 11