Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 11:30-36 Vulgata Latina (VULG)

30.  Ante mortem ne laudes hominem quemquam :quoniam in filiis suis agnoscitur vir.

31.  Non omnem hominem inducas in domum tuam :multæ enim sunt insidiæ dolosi.

32.  Sicut enim eructant præcordia fœtentium,et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum :sic et cor superborum,et sicut prospector videns casum proximi sui.

33.  Bona enim in mala convertens insidiatur,et in electis imponet maculam.

34.  A scintilla una augetur ignis,et ab uno doloso augetur sanguis :homo vero peccator sanguini insidiatur.

35.  Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala,ne inducat super te subsannationem in perpetuum.

36.  Admitte ad te alienigenam :et subvertet te in turbine,et abalienabit te a tuis propriis.

Read complete chapter Ecclesiasticus 11