Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 11:22-36 Vulgata Latina (VULG)

22.  Ne manseris in operibus peccatorum :confide autem in Deo, et mane in loco tuo.

23.  Facile est enim in oculis Deisubito honestare pauperem.

24.  Benedictio Dei in mercedem justi festinat,et in hora veloci processus illius fructificat.

25.  Ne dicas : Quid est mihi opus ?et quæ erunt mihi ex hoc bona ?

26.  Ne dicas : Sufficiens mihi sum :et quid ex hoc pessimabor ?

27.  In die bonorum ne immemor sis malorum,et in die malorum ne immemor sis bonorum :

28.  quoniam facile est coram Deo in die obitusretribuere unicuique secundum vias suas.

29.  Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ,et in fine hominis denudatio operum illius.

30.  Ante mortem ne laudes hominem quemquam :quoniam in filiis suis agnoscitur vir.

31.  Non omnem hominem inducas in domum tuam :multæ enim sunt insidiæ dolosi.

32.  Sicut enim eructant præcordia fœtentium,et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum :sic et cor superborum,et sicut prospector videns casum proximi sui.

33.  Bona enim in mala convertens insidiatur,et in electis imponet maculam.

34.  A scintilla una augetur ignis,et ab uno doloso augetur sanguis :homo vero peccator sanguini insidiatur.

35.  Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala,ne inducat super te subsannationem in perpetuum.

36.  Admitte ad te alienigenam :et subvertet te in turbine,et abalienabit te a tuis propriis.

Read complete chapter Ecclesiasticus 11