Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 11:15-26 Vulgata Latina (VULG)

15.  sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.

16.  Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.

17.  Datio Dei permanet justis,et profectus illius successus habebit in æternum.

18.  Est qui locupletatur parce agendo,et hæc est pars mercedis illius.

19.  In eo quod dicit : Inveni requiem mihi,et nunc manducabo de bonis meis solus :

20.  et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet,et relinquat omnia aliis, et morietur.

21.  Sta in testamento tuo, et in illo colloquere,et in opere mandatorum tuorum veterasce.

22.  Ne manseris in operibus peccatorum :confide autem in Deo, et mane in loco tuo.

23.  Facile est enim in oculis Deisubito honestare pauperem.

24.  Benedictio Dei in mercedem justi festinat,et in hora veloci processus illius fructificat.

25.  Ne dicas : Quid est mihi opus ?et quæ erunt mihi ex hoc bona ?

26.  Ne dicas : Sufficiens mihi sum :et quid ex hoc pessimabor ?

Read complete chapter Ecclesiasticus 11