Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 10:7-23 Vulgata Latina (VULG)

7.  Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,et execrabilis omnis iniquitas gentium.

8.  Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

9.  Avaro autem nihil est scelestius.Quid superbit terra et cinis ?

10.  Nihil est iniquius quam amare pecuniam :hic enim et animam suam venalem habet,quoniam in vita sua projecit intima sua.

11.  Omnis potentatus brevis vita ;languor prolixior gravat medicum.

12.  Brevem languorem præcidit medicus :sic et rex hodie est, et cras morietur.

13.  Cum enim morietur homo,hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

14.  Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :

15.  quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,quoniam initium omnis peccati est superbia.Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,et subvertet eum in finem.

16.  Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,et destruxit eos usque in finem.

17.  Sedes ducum superborum destruxit Deus,et sedere fecit mites pro eis.

18.  Radices gentium superbarum arefecit Deus,et plantavit humiles ex ipsis gentibus.

19.  Terras gentium evertit Dominus,et perdidit eas usque ad fundamentum.

20.  Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos,et cessare fecit memoriam eorum a terra.

21.  Memoria superborum perdidit Deus,et reliquit memoriam humilium sensu.

22.  Non est creata hominibus superbia,neque iracundia nationi mulierum.

23.  Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum :semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.

Read complete chapter Ecclesiasticus 10