Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 10:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  Omnis injuriæ proximi ne memineris,et nihil agas in operibus injuriæ.

7.  Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,et execrabilis omnis iniquitas gentium.

8.  Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

9.  Avaro autem nihil est scelestius.Quid superbit terra et cinis ?

10.  Nihil est iniquius quam amare pecuniam :hic enim et animam suam venalem habet,quoniam in vita sua projecit intima sua.

11.  Omnis potentatus brevis vita ;languor prolixior gravat medicum.

12.  Brevem languorem præcidit medicus :sic et rex hodie est, et cras morietur.

13.  Cum enim morietur homo,hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

14.  Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :

15.  quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,quoniam initium omnis peccati est superbia.Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,et subvertet eum in finem.

16.  Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,et destruxit eos usque in finem.

Read complete chapter Ecclesiasticus 10