Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 10:2-13 Vulgata Latina (VULG)

2.  Secundum judicem populi, sic et ministri ejus :et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.

3.  Rex insipiens perdet populum suum :et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.

4.  In manu Dei potestas terræ :et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.

5.  In manu Dei prosperitas hominis,et super faciem scribæ imponet honorem suum.

6.  Omnis injuriæ proximi ne memineris,et nihil agas in operibus injuriæ.

7.  Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,et execrabilis omnis iniquitas gentium.

8.  Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,et injurias, et contumelias, et diversos dolos.

9.  Avaro autem nihil est scelestius.Quid superbit terra et cinis ?

10.  Nihil est iniquius quam amare pecuniam :hic enim et animam suam venalem habet,quoniam in vita sua projecit intima sua.

11.  Omnis potentatus brevis vita ;languor prolixior gravat medicum.

12.  Brevem languorem præcidit medicus :sic et rex hodie est, et cras morietur.

13.  Cum enim morietur homo,hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.

Read complete chapter Ecclesiasticus 10