Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiasticus 1:5-16 Vulgata Latina (VULG)

5.  Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis,et ingressus illius mandata æterna.

6.  Radix sapientiæ cui revelata est ?et astutias illius quis agnovit ?

7.  disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ?et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?

8.  Unus est altissimus, Creator omnipotens,et rex potens et metuendus nimis,sedens super thronum illius, et dominans Deus.

9.  Ipse creavit illam in Spiritu Sancto,et vidit, et dinumeravit, et mensus est :

10.  et effudit illam super omnia opera sua,et super omnem carnem, secundum datum suum,et præbuit illam diligentibus se.

11.  Timor Domini gloria, et gloriatio,et lætitia, et corona exsultationis.

12.  Timor Domini delectabit cor,et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.

13.  Timenti Dominum bene erit in extremis,et in die defunctionis suæ benedicetur.

14.  Dilectio Dei honorabilis sapientia :

15.  quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,et in agnitione magnalium suorum.

16.  Initium sapientiæ timor Domini :et cum fidelibus in vulva concreatus est :cum electis feminis graditur,et cum justis et fidelibus agnoscitur.

Read complete chapter Ecclesiasticus 1