Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 9:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  Viventes enim sciunt se esse morituros ;mortui vero nihil noverunt amplius,nec habent ultra mercedem,quia oblivioni tradita est memoria eorum.

6.  Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ;nec habent partem in hoc sæculo,et in opere quod sub sole geritur.

7.  Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,et bibe cum gaudio vinum tuum,quia Deo placent opera tua.

8.  Omni tempore sint vestimenta tua candida,et oleum de capite tuo non deficiat.

9.  Perfruere vita cum uxore quam diligis,cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ,qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ :hæc est enim pars in vitaet in labore tuo quo laboras sub sole.

10.  Quodcumque facere potest manus tua,instanter operare,quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientiaerunt apud inferos, quo tu properas.

11.  Verti me ad aliud, et vidi sub solenec velocium esse cursum,nec fortium bellum,nec sapientium panem,nec doctorum divitias,nec artificum gratiam ;sed tempus casumque in omnibus.

12.  Nescit homo finem suum ;sed sicut pisces capiuntur hamo,et sicut aves laqueo comprehenduntur,sic capiuntur homines in tempore malo,cum eis extemplo supervenerit.

13.  Hanc quoque sub sole vidi sapientiam,et probavi maximam :

14.  civitas parva, et pauci in ea viri ;venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.

15.  Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,et liberavit urbem per sapientiam suam ;et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.

16.  Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine.Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,et verba ejus non sunt audita ?

17.  Verba sapientium audiuntur in silentio,plus quam clamor principis inter stultos.

18.  Melior est sapientia quam arma bellica ;et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.

Read complete chapter Ecclesiastes 9