Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 9:2-9 Vulgata Latina (VULG)

2.  Sed omnia in futurum servantur incerta,eo quod universa æque eveniant justo et impio,bono et malo, mundo et immundo,immolanti victimas et sacrificia contemnenti.Sicut bonus, sic et peccator ;ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.

3.  Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt :quia eadem cunctis eveniunt.Unde et corda filiorum hominum implentur malitiaet contemptu in vita sua,et post hæc ad inferos deducentur.

4.  Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ;melior est canis vivus leone mortuo.

5.  Viventes enim sciunt se esse morituros ;mortui vero nihil noverunt amplius,nec habent ultra mercedem,quia oblivioni tradita est memoria eorum.

6.  Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ;nec habent partem in hoc sæculo,et in opere quod sub sole geritur.

7.  Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum,et bibe cum gaudio vinum tuum,quia Deo placent opera tua.

8.  Omni tempore sint vestimenta tua candida,et oleum de capite tuo non deficiat.

9.  Perfruere vita cum uxore quam diligis,cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ,qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ :hæc est enim pars in vitaet in labore tuo quo laboras sub sole.

Read complete chapter Ecclesiastes 9