Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 8:15-17 Vulgata Latina (VULG)

15.  Laudavi igitur lætitiam ;quod non esset homini bonum sub sole,nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet,et hoc solum secum auferret de labore suo,in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.

16.  Et apposui cor meum ut scirem sapientiam,et intelligerem distentionem quæ versatur in terra.Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.

17.  Et intellexi quod omnium operum Deinullam possit homo invenire rationemeorum quæ fiunt sub sole ;et quanto plus laboraverit ad quærendum,tanto minus inveniat :etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.

Read complete chapter Ecclesiastes 8