Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 8:11-17 Vulgata Latina (VULG)

11.  Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,absque timore ullofilii hominum perpetrant mala.

12.  Attamen peccator ex eo quod centies facit malum,et per patientiam sustentatur ;ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum,qui verentur faciem ejus.

13.  Non sit bonum impio,nec prolongentur dies ejus,sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.

14.  Est et alia vanitas quæ fit super terram :sunt justi quibus mala proveniuntquasi opera egerint impiorum :et sunt impii qui ita securi suntquasi justorum facta habeant.Sed et hoc vanissimum judico.

15.  Laudavi igitur lætitiam ;quod non esset homini bonum sub sole,nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet,et hoc solum secum auferret de labore suo,in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.

16.  Et apposui cor meum ut scirem sapientiam,et intelligerem distentionem quæ versatur in terra.Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.

17.  Et intellexi quod omnium operum Deinullam possit homo invenire rationemeorum quæ fiunt sub sole ;et quanto plus laboraverit ad quærendum,tanto minus inveniat :etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.

Read complete chapter Ecclesiastes 8