1. Sapientia hominis lucet in vultu ejus,et potentissimus faciem illius commutabit.
2. Ego os regis observo,et præcepta juramenti Dei.
3. Ne festines recedere a facie ejus,neque permaneas in opere malo :quia omne quod voluerit faciet.
4. Et sermo illius potestate plenus est,nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?
5. Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali.Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
6. Omni negotio tempus est, et opportunitas :et multa hominis afflictio,
7. quia ignorat præterita,et futura nullo scire potest nuntio.
8. Non est in hominis potestate prohibere spiritum,nec habet potestatem in die mortis :nec sinitur quiescere ingruente bello,neque salvabit impietas impium.
9. Omnia hæc consideravi,et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole.Interdum dominatur homo homini in malum suum.