Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 8:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Sapientia hominis lucet in vultu ejus,et potentissimus faciem illius commutabit.

2.  Ego os regis observo,et præcepta juramenti Dei.

3.  Ne festines recedere a facie ejus,neque permaneas in opere malo :quia omne quod voluerit faciet.

4.  Et sermo illius potestate plenus est,nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?

5.  Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali.Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.

6.  Omni negotio tempus est, et opportunitas :et multa hominis afflictio,

7.  quia ignorat præterita,et futura nullo scire potest nuntio.

8.  Non est in hominis potestate prohibere spiritum,nec habet potestatem in die mortis :nec sinitur quiescere ingruente bello,neque salvabit impietas impium.

9.  Omnia hæc consideravi,et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole.Interdum dominatur homo homini in malum suum.

10.  Vidi impios sepultos,qui etiam cum adhuc viverentin loco sancto erant,et laudabantur in civitatequasi justorum operum.Sed et hoc vanitas est.

11.  Etenim quia non profertur cito contra malos sententia,absque timore ullofilii hominum perpetrant mala.

Read complete chapter Ecclesiastes 8