Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 5:10-19 Vulgata Latina (VULG)

10.  Ubi multæ sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?

11.  Dulcis est somnus operanti,sive parum sive multum comedat ;saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

12.  Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :divitiæ conservatæ in malum domini sui.

13.  Pereunt enim in afflictione pessima :generavit filium qui in summa egestate erit.

14.  Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,et nihil auferet secum de labore suo.

15.  Miserabilis prorsus infirmitas :quomodo venit, sic revertetur.Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?

16.  cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.

17.  Hoc itaque visum est mihi bonum,ut comedat quis et bibat,et fruatur lætitia ex labore suoquo laboravit ipse sub sole,numero dierum vitæ suæquos dedit ei Deus ;et hæc est pars illius.

18.  Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam,potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis,et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo :hoc est donum Dei.

19.  Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ,eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.

Read complete chapter Ecclesiastes 5