Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 5:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ne temere quid loquaris,neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.Deus enim in cælo, et tu super terram ;idcirco sint pauci sermones tui.

2.  Multas curas sequuntur somnia,et in multis sermonibus invenietur stultitia.

3.  Si quid vovisti Deo,ne moreris reddere :displicet enim ei infidelis et stulta promissio,sed quodcumque voveris redde :

4.  multoque melius est non vovere,quam post votum promissa non reddere.

5.  Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam,neque dicas coram angelo :Non est providentia :ne forte iratus Deus contra sermones tuosdissipet cuncta opera manuum tuarum.

6.  Ubi multa sunt somnia,plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ;tu vero Deum time.

7.  Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;

8.  et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

9.  Avarus non implebitur pecunia,et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;et hoc ergo vanitas.

10.  Ubi multæ sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?

Read complete chapter Ecclesiastes 5