Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ecclesiastes 3:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  Tempus dilectionis, et tempus odii ;tempus belli, et tempus pacis.

9.  Quid habet amplius homo de labore suo ?

10.  Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum,ut distendantur in ea.

11.  Cuncta fecit bona in tempore suo,et mundum tradidit disputationi eorum,ut non inveniat homo opusquod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

12.  Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,et facere bene in vita sua ;

13.  omnis enim homo qui comedit et bibit,et videt bonum de labore suo,hoc donum Dei est.

14.  Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ;non possumus eis quidquam addere, nec auferre,quæ fecit Deus ut timeatur.

15.  Quod factum est, ipsum permanet ;quæ futura sunt jam fuerunt,et Deus instaurat quod abiit.

16.  Vidi sub sole in loco judicii impietatem,et in loco justitiæ iniquitatem :

Read complete chapter Ecclesiastes 3